ego vero iam te nec hortor nec rogo ut domum redeas; quin hinc ipse evolare cupio et aliquo pervenire, 'ubi nec Pelopidarum nomen nec facta audiam.' incredibile est quam turpiter mihi facere videar, qui his rebus intersim. ne tu videris multo ante providisse quid impenderet, tum
cum hinc profugisti. quamquam haec etiam auditu acerba sunt, tamen audire tolerabilius est quam videre. in campo certe non fuisti, cum hora secunda comitiis quaestoriis institutis sella Q. Maximi, quem illi consulem esse dicebant, posita esset; quo mortuo nuntiato sella sublata est. ille
autem, qui comitiis tributis esset auspicatus, centuriata habuit, consulem hora septima renuntiavit, qui usque ad K. Ian. esset quae erant futurae mane postridie. ita Caninio consule scito neminem prandisse. nihil tamen eo consule mali factum est; fuit enim mirifica vigilantia, qui
suo toto consulatu somnum non viderit.